Charter Document - 07300247

Charter Document - 07300247


Charter Number: 07300247
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1246
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs abbati Premonstratensi et universis coabbatibus ejus et eorum conventibus Premonstratensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis nonnulli archiepiscopi et episcopi ac alij ecclesiarum prelati personarum et evectionum numero taxato in Lateranensi consilio non contenti ad vestra monasteria causa procurationis recipiende in anno non semel sed frequenter accedunt cum multitudine effrenata ac a vobis procurationes pecuniarias cum personaliter non veniunt exigant et extorqueant solam super hoc consuetudinem que dicenda est corruptela potius pretendentes nos devocionis vestre precibus inclinati volentes abusionem hujusmodi penitus amputare ut cum aliquis eorum ad aliquod vestrum monasterium accesserit ipsum non nisi semel in anno cum evictionum et personarum numero in consilio Lateranensi taxato recipere seu procurare nec etiam procurationes pecuniarias solvere teneamini auctoritate vobis presentium indulgemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis refringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugduni xv kalendas Maij pontificatus nostri anno tertio