Charter Document - 07300245
| Charter Number: | 07300245 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Innocencius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus episcopis et dilectis filijs abbatibus prioribus archidiaconis decanis et alijs ecclesiarum prelatis per regnum Scotie constitutis salutem et apostolicam benedictionem Non absque dolore cordis et plurima perturbacione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sentencie severitas enervatur ut viri religiosi et hij maxime qui per sedis apostolice privilegia majori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocencia se murum defensionis opponat specialiter autem dilecti filij abbas et fratres sancte Marie et sancti Johannis de Driburgh Premonstratensis ordinis tam de frequentibus injurijs quam de ipso cotidiano defectu justicie conquerentes universitatem vestram literis petierunt apostolicis excitari ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab an gustijs quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus illos qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreverenter invaserint aut ea injuste detinuerint que predictis fratri bus ex testamento decedentium relinquuntur seu in ipsos fratres contra apostolice sedis indulta sentenciam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas laborum seu nutrimentorum ipsorum spretis apostolice sedis privilegijs extorquere monicione premissa si layci fuerint publice candelis accensis excommunicationis sentencia percellaris si vero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint eos appellacione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxatur sentenciam donec predictis fratribus plenaria satisfaciant et tam layci quam clerici seculares qui pro violenta manuum injectione anathematis vinculo fuerint innodati cum dioecesani episcopi literis ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi de monachis vero et canonicis regularibus id fervetur ut si ejusdem claustri fratres manus in se injecerint violentas per abbatem proprium si vero unius claustri frater in fratrem alterius claustri hujusmodi presumpserit violenciam exercere per injuriam passi et inferentis abbates absolutionis beneficium assequantur etiam si eorum aliqui postquam habitum receperint regularem tale aliquid commiserint propter quod ipso actu excommunicationis sentenciam incurrissent nisi excessus ipsorum esset difficilis et enormis utpote si esset ad mutilacionem membri vel sanguinis effusionem processum aut violenta manus in episcopum aut abbatem injecta cum excessus tales et similes sine scandalo nequeant preteriri si vero in clericos seculares manus injecerint pro vitando scandalo mittantur ad sedem apostolicam absolvendi villas autem in quibus bona predictorum fratrum vel hominum suorum per violenciam detenta fuerint quamdiu ibi sunt interdictionis sentencie supponatis Datum Lateran ij kalendas Aprilis pontificatus nostri anno septimo
