Charter Document - 07300238

Charter Document - 07300238


Charter Number: 07300238
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus Christi [] Prior et conventus Candidecase salutem in Domino Noveritis quod cum abbas et conventus de Driburgh nos procuratores suos perpetuis temporibus constituerint et ordinaverint ad colligendum fructus redditus et obvenciones ecclesiarum suarum de Sowrby et Kirksolan Candidecase dioecesis cum terris et omnibus alijs ad easdem pertinentibus prout in quibusdam alijs publicis instrumentis hinc inde confectis plenius continetur nos fide media promittimus et per omnia bona nostra obligamus nos solvere nomine procuratorio predictis abbati et conventui annuatim in perpetuum viginti marcas bonorum et legalium sterlingorum in festo Assumptionis beate virginis Marie apud Driburgh sine ulteriori dilatione Quod si contingat quod absit nos in solutione dicte pecunie in dicto termino deficere promittimus fideliter solvere magistro fabrice ecclesie de Driburgh qui pro tempore fuerit per quamlibet quintanam quamdiu predicte viginti marce non fuerint solute dimidiam marcam argenti nomine pene et ad omnia predicta fideliter observanda subjicimus nos et successores nostros jurisdictioni domini episcopi Candidecase vel ejus archidiaconi qui pro tempore fuerint ut eorum alter qui fuerit interpellatus possit nos pro voluntate dictorum abbatis et conventus vel procuratorum eorundem ad solutionem tam viginti marcarum quam dicte pene si fuerit commissa absque strepitu judiciali et cum omni reclamatione compellere In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum Conventuali una cum sigillo capituli apposuimus Datum apud Candidamcasam dominica proxima ante festum sancti Bartholomei apostoli anno gracie MCCLXXX secundo