Charter Document - 07300233

Charter Document - 07300233


Charter Number: 07300233
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1220 - 1224
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Universis Christi [] Robertus de Caramiceley salutem Noverit universitas vestra me firmiter credere et publice protestari capellam de Glegern jure parochiali spectare debere ad matricem ecclesiam sancti Kentigerni de Lanark sicut abbas et conventus de Driburgh coram judicibus a domino Papa delegatis ipsam legitime et sufficienter capellam esse probaverunt et per sententiam diffinitivam ipsa est eis auctoritate apostolica adjudicata Siqua autem advocatio vel quod jus aliud mihi competijt vel competit ratione dominij quod habeo in territorio de Glegern vel aliqua alia ratione in eadem capella illud pro anima domini mei Philippi de Valonijs et pro salute anime mee et omnium parentum et amicorum meorum concessi et quietum clamavi ecclesie sancte Marie de Driburgh et canonicis ibidem Deo servientibus cum omnibus rectitudinibus et pertinencijs ejusdem capelle Et ad hujus protestationis et resignationis mee perpetuam firmitatem presenti pagine sigillum meum apposui Testibus []