Charter Document - 07300222

Charter Document - 07300222


Charter Number: 07300222
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restoration
Date: 1200
Date type: Internal, A.D., Calendar, Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant tam posteri quam presentes omnes ad quos presens scriptum venerit quod ego Petrus filius Willelmi de Asseby anno incarnationis dominice MCCIIJ idus Junij scilicet sabbato post festum sancte Trinitatis cum essem in legitima etate et sospitate et potestate mea reddidi ecclesie sancte Marie de Driburgh et canonicis ibidem Deo servientibus totum jus hereditarium quod pater meus et ego vel aliquis heredum meorum habuimus vel habere potuimus in terra de Ingilbristoun eandemque terram cum omni jure nostro et cartam quam pater meus de eisdem canonicis acceperat predicte domui resignavi pro salute mea et pro salute anime patris mei et antecessorum et successorum meorum in liberam et perpetuam elemosinam acceperam autem a prefatis canonicis decem marcas argenti quas pater meus eisdem pro jam dicta terra dederat in presencia domini Hugonis clerici Glasguensis apud Lyllyscloue Testibus hijs ipso domino clerico et Willelmo dapifero ejus Gamello et Ever de Lessedewyn et multis alijs Insuper hec omnia concesseram ore meo et ante roboraveram in synodo apud Rogesburgh id ipsum etiam feci coram regis vicecomite de Lanark et ballivis domini regis et coram hijs testibus Waltero clerico domini regis Ricardo Gern Waltero Croc filio Roberti Croc Hugone filio regis vicecomitis Willelmo hostiario Willelmo filio Archebaldi Waltero filio Rogeri Willelmo filio Hugonis Helya de Crauford et multis alijs Cartam autem reddidi apud Naythanthirn coram domina relicta Willelmi de Morevilla et Johanne de sancto Claro et Willelmo filio ejus et Symone de Naythanthirn et pluribus alijs Ne etiam in posterum hec concessio mea in irritum aliqua occasione aut machinatione revocari valeat eandem sigilli mei appositione et testimonio bonorum hominum roboravi et tactis sacro sanctis firmiter inperpetuum observandam coram pluribus hominibus juravi Testibus []