Charter Document - 07300213

Charter Document - 07300213


Charter Number: 07300213
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant omnes has literas visuri vel audituri quod ego Robertus diaconus filius Hugonis clerici de Lanark dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Deo et sancto Kintegerno de Lanark ad luminare ecclesie illius totam firmam terre illius scilicet tres solidos annuatim quam Walterus taliator frater meus et heredes sui tenent et possident de me et meis assignatis Reddendo annuatim xviii denarios ad festum sancti Martini et xviii denarios ad Pentecosten Et volo ut quicunque fuerit rector ecclesie de Lanerk suscipiat predictam firmam post decessum meum sive ad communem vitam me transtulero sciendum autem quod predictus Walterus et heredes sui omnia forinseca et secularia ad predictam terram contingentia facient Quod si forte ipse Walterus vel heredes sui sepe dictam firmam retinuerint vel reddere noluerint rector ecclesie predictam terram sine omni contradictione cuicunque melius poterit locabit Ut autem hec mea donatio rata fit et inconcussa literas istas bonorum virorum et autenticorum testimonio feci corroborari Testibus []