Charter Document - 07300212

Charter Document - 07300212


Charter Number: 07300212
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant omnes has literas visuri vel audituri quod ego Robertus diaconus filius Hugonis clerici de Lanark dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Deo et sancto Nicholaio de Lanark ad luminare capelle illius totam firmam terre illius quam emi de Willelmo filio Wlphe et heredibus suis scilicet quinquaginta denarios annuos quam [terram] Willelmus carnifex et heredes sui tenent et possident de me et meis assignatis Reddendo annuatim predictos denarios xxv ad festum sancti Martini et xxv ad Pentecosten Et volo ut quicunque fuerit rector ecclesie de Lanark suscipiat predictam firmam post decessum meum sive ad communem vitam me transtulero sciendum autem quod predictus Willelmus et heredes sui omnia forinseca et secularia ad predictam terram contingentia facient quod si ipse Willelmus vel heredes sui sepe dictam firmam retinuerint vel reddere noluerint rector ecclesie predictam [terram] sine omni contradictione cuicunque melius poterit locabit Ut autem hec donatio mea sit rata et inconcussa literas istas bonorum virorum et autenticorum testimonio feci corroborari Testibus []