Charter Document - 07300206

Charter Document - 07300206


Charter Number: 07300206
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220 - 1249
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus Christi [] Johannes filius Ylis de Ylistoun salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu consensu et assensu uxoris mee et filiarum mearum dedisse et concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et beate Marie et domui de Driburgh unum toftum in villa de Ylistoun quod fuit Alani Dammesone scilicet quatuor perticatas in longitudine et totidem in latitudine et duas acras terre et dimidiam perticatam scilicet de crofto quod fuit Alani Dammesone et unam acram in Grenefid juxta Hairestan in orientali parte Tenendam sibi inperpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam ita libere et quiete sine omni servicio et seculari exactione sicut aliquam elemosinam tenent et possident quam eisdem ego et heredes mei contra omnes homines warantizabimus In cujus rei testi monium presenti scripto sigillum meum apposui Testibus []