Charter Document - 07300202
| Charter Number: | 07300202 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Recitation |
| Date: | 1227 - 1228 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Embedded Document People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Christi [] Hugo Dei gratia Dunkeldensis episcopus et Johannes eadem gratia abbas de Lundors et ejusdem loci prior eternam in Domino salutem Mandatum domini Pape in hec verba suscepimus [] Hujus igitur auctoritate mandati partibus in presencia nostra constitutis cum dictus magister Stephanus coram nobis proposuisset quod abbas et conventus de Driburgh injuriantur eidem percipiendo decimas molendini de Naythanthern et detinendo decimas inde perceptas a tempore quo ecclesia de Nathanthern ei fuit collata tandem lis super hijs aliquandiu inter partes agitata per provisionem nostram de assensu partium mediante domino Willelmo Dei gratia episcopo sancti Andree hoc sine quievit scilicet quod canonici de Driburgh pro bono pacis solvent annuatim inperpetuum dimidiam marcam argenti medietatem scilicet ad Pentecosten et medietatem ad festum sancti Martini ecclesie de Naythenthern et liberi et immunes ab omni exactione et impetratione rectoris ejusdem ecclesie decimas integraliter percipient inperpetuum predicti molendini Ipse autem magister Stephanus consensu manifesto renunciavit omni juri quod habuit vel habere videbatur in decimis vel ad decimas supradictas Ut autem hec inter partes pax et compositio amicabiliter et caritative formata firmiore robore fulciretur episcopalis etiam auctoritatis suppliciter eam postularunt adjuvari consensu et muniri sigillo quorum justis precibus misericorditer annuens prenominatus dominus episcopus ipsam compositionem acceptandam duxit et episcopali auctoritate una cum sigilli sui appositione roboravit et nos eandem ut inperpetuum firma et stabilis de voluntate partium auctoritate apostolica qua fungimur confirmamus Et ad ejus securitatem perpetuam huic instrumento signa una cum sigillo dicti domini episcopi et sigillis partium fecimus apponi Acta sunt hec anno gratie MCC vicesimo septimo
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi [] Hugo Dei gratia Dunkeldensis episcopus et Johannes eadem gratia abbas de Lundors et ejusdem loci prior eternam in Domino salutem Mandatum domini Pape in hec verba suscepimus []embed Hujus igitur auctoritate mandati partibus in presencia nostra constitutis cum dictus magister Stephanus coram nobis proposuisset quod abbas et conventus de Driburgh injuriantur eidem percipiendo decimas molendini de Naythanthern et detinendo decimas inde perceptas a tempore quo ecclesia de Nathanthern ei fuit collata tandem lis super hijs aliquandiu inter partes agitata per provisionem nostram de assensu partium mediante domino Willelmo Dei gratia episcopo sancti Andree hoc sine quievit scilicet quod canonici de Driburgh pro bono pacis solvent annuatim inperpetuum dimidiam marcam argenti medietatem scilicet ad Pentecosten et medietatem ad festum sancti Martini ecclesie de Naythenthern et liberi et immunes ab omni exactione et impetratione rectoris ejusdem ecclesie decimas integraliter percipient inperpetuum predicti molendini Ipse autem magister Stephanus consensu manifesto renunciavit omni juri quod habuit vel habere videbatur in decimis vel ad decimas supradictas Ut autem hec inter partes pax et compositio amicabiliter et caritative formata firmiore robore fulciretur episcopalis etiam auctoritatis suppliciter eam postularunt adjuvari consensu et muniri sigillo quorum justis precibus misericorditer annuens prenominatus dominus episcopus ipsam compositionem acceptandam duxit et episcopali auctoritate una cum sigilli sui appositione roboravit et nos eandem ut inperpetuum firma et stabilis de voluntate partium auctoritate apostolica qua fungimur confirmamus Et ad ejus securitatem perpetuam huic instrumento signa una cum sigillo dicti domini episcopi et sigillis partium fecimus apponi Acta sunt hec anno gratie MCC vicesimo septimo
