Charter Document - 07300197
| Charter Number: | 07300197 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1250 - 1300 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Christi [] Eda filia Nicholaij de Faunys salutem Noverit universitas vestra me consensu et assensu Johannis sponsi mei dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie de Driburgh et canonicis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam pro animabus patris et matris mee et pro salute anime mee et Johannis viri mei ac successorum meorum unam plenarium dimidiam acram terre cum omnibus pertinentijs in territorio de Faunys illam scilicet que jacet proxima illi acre terre versus orientem quam Ricardus frater meus dictis canonicis dedit Tenendam et habendam eisdem canonicis adeo libere quiete plenaria et honorifice sicut aliqua elemosina in regno Scotie ab aliquibus viris religiosis liberius quietius plenius et honorificentius tenetur et possidetur Sciendum autem quod plenarium saysinam feci dictis canonicis de supradicta dimidia acra terre In cujus rei testimonium quia proprium sigillum tunc temporis non habui presens scriptum sigillo dilecti mei Henrici Belle signavi Testibus []
