Charter Document - 07300191
| Charter Number: | 07300191 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Christi [] Johannes de Sauncler salutem in Domino Noverit universitas vestra quatenus viri religiosi abbas et conventus de Driburgh concesserint mihi et heredibus meis ut possimus construere capellas tam apud Hirdmanstoun quam apud Carsra et habere capellanum in eisdem celebrantem videlicet nobis et familie domus nostre et hospitibus seu extraneis supervenientibus et non alijs ego Johannes pro me et heredibus meis fideliter promitto quod matrices ecclesie de Saultoun et de Childinchirch nullum occasione dictarum capellarum incurrerint damnum vel jacturam et omnes obvenciones ad dictas capellas undecumque provenientes faciemus inperpetuum fideliter et integre matricibus ecclesijs restitui capellani vero qui in dictis capellis ministrabunt antequam ministrent in aliqua illarum fidelitatem facient matrici ecclesie et jurabunt quod ipsas matrices ecclesias ratione dictarum capellarum in omnibus conservabunt indemnes quod si forte aliquod dampnum vel prejudicium occasione dictarum capellarum matrici ecclesie ejusdem evenerit volo quod quicunque in eadem matrice ecclesia ministraverit potestatem habeat dictam capellam suspendendi quoad usque matrix ecclesia justam super dicto dampno vel prejudicio receperit emendationem Et sciendum quod die Nativitatis Domini Purificationis Palmarum Pasche Pentecostes Omnium sanctorum et in precipuo festo matricis ecclesie nec ego nec heredes mei audiemus divina in aliqua predictarum capellarum nec celebrabitur missa in aliquo predictorum dierum Ego vero in recognitionem juris utriusque matricis ecclesie dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi dictis abbati et conventui duas acras terre in territorio meo de Hirdmanstoun que jacent propinquiores terre eorundem de Saultoun quas eisdem feci mensurari et eosdem in possessione posui Ego insuper et heredes mei dictas duas acras dictis abbati et conventui warantizabimus inperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Testibus []
