Charter Document - 07300188
| Charter Number: | 07300188 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Christi [] Johannes de Sawltoun et Agnes sponsa ejus filia et heres Thome filij Spilmani salutem Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu et pro salute animarum nostrarum et pro anima Thome filij Spilman et animabus omnium antecessorum et successorum nostrorum dedisse concessisse et hac nostra presenti carta confirmasse Deo et beate Marie de Driburgh et matrici ecclesie sancti Michaelis de Sawltoun et canonicis de Driburgh ecclesie ejusdem rectoribus quinque acras terre in territorio de Sawltoun juxta crucem versus orientem per istas divisas incipiendo a via que ducit versus orientem apud Blauchou ex parte aquilonali predicte terre directe ascendendo versus austrum in longum usque ad illam culturam que vocatur Langelandis et inter acram que solet esse Thome filij David et illam culturam que vocatur Wendales in latum inperpetuum sicut dictis canonicis terram sepe dictam coram probis hominibus assignavimus plenarium et integram tenendam et habendam libere quiete integre et pacifice in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius quietius et honorificentius alicui ecclesie potest dari vel confirmari ad sustentationem luminis diebus festivis super altare beate Marie Magdalene in predicta ecclesia et ut in qualibet septimana semel servicium ad prenominatum altare celebretur Hanc vero donationem nos et heredes nostri sepe dicte ecclesie contra omnes homines warantizabimus inperpetuum Ut autem ista donatio et concessio rata permaneat et inconcussa presens scriptum sigilli nostri appositione roboravimus Testibus []
