Charter Document - 07300182

Charter Document - 07300182


Charter Number: 07300182
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus [] Henricus filius Samsonis de Logis salutem Noverit universitas vestra me divine caritatis intuitu concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie de Driburgh et canonicis ibidem Deo servientibus donum Willelmi filij Roberti quod ipse eisdem canonicis fecit super toto illo prato quod idem Willelmus habuit ex dono patris mei et terra culta jacente infra idem pratum scilicet super prato illo quod ex utraque parte rivuli jacet inter Morilaw et Caldewele in latum et longum sicut carta ejusdem Willelmi eisdem preportat Tenendum sibi inperpetuum libere et quiete ab omni seculari exactione sicut aliqua elemosina liberius potest et quietius concedi Et warantizabimus ego et heredes mei eisdem canonicis prefatum donum contra omnes homines Ut autem hec mea concessio perpetuum robur optineat firmitatis eam presenti scripto et sigilli mei munimine roboravi Testibus []