Charter Document - 07300163
| Charter Number: | 07300163 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1230 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Christi [] Helyas de Brothirstanside salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu consensu et assensu heredis mei dedisse concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie et novo operi de Driburg croftum quod fuit Willelmi Hirdeman in villa de Brothirstanesid ex parte aquilonali directum usque ad fossatum quod vocatur Wattirdike insuper et totam terram que est inter dictum croftum et exitum ejusdem ville versus orientem et usque ad predictum fossatum penes aquilonem in liberam puram et perpetuam elemosinam Tenendam de me et heredibus meis usibus suis applicandam prout sibi melius viderint expedire pro salute anime mee et uxoris mee et omnium antecessorum et successorum meorum specialiter pro anima Adam filij mei ita libere quiete et honorifice sine omni servicio consuetudine et seculari exactione sicut aliqua elemosina in regno Scotie viris religiosis liberius quietius et honorificentius cum omni pastura octogenis ovibus et octo bobus et sex vaccis et duobus averijs infra totam terram meam cum omnibus aysiamentis totius terre mee tam sibi quam hominibus suis Testibus []
