Charter Document - 07300153
| Charter Number: | 07300153 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1220 - 1247 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Christi [] Willelmus de Lyndesay salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Driburgh et canonicis ibidem Deo servientibus et servituris terram que fuit magistri Thome de Haregune in villa de Berwic proxime cimiterio sancte Trinitatis in australi parte herentem Tenendam inperpetuum et habendam in liberam puram et perpetuam elemosinam ita libere quiete plenaria et honorifice sicut aliqua elemosina in regno Scotie a viris religiosis liberius quietius et honorificentius tenetur et possidetur Hanc vero donationem meam ego et heredes mei predictis canonicis contra omnes homines warantizabimus et defendemus Ut autem hec mea libera donatio inperpetuum rata permaneat et inconcussa presens scriptum sigilli mei appositione roboravi Testibus []
