Charter Document - 07300152

Charter Document - 07300152


Charter Number: 07300152
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus miseratione divina episcopus sancti Andree universis sancte matris [] eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos divine caritatis intuitu ad imitationem venerabilium patrum predecessorum nostrorum episcoporum sancti Andree dedisse concessisse et hac carta nostra confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie de Dryburgh et canonicis ibidem Deo servientibus decimam molendini de Newtoune in liberam puram et perpetuam elemosinam Quare volumus et auctoritate episcopali firmiter precipimus ut predicti canonici predictam decimam ita libere quiete plenaria et honorifice teneant et possideant sicut aliquam elemosinam in dyoecesi nostra liberius et quietius plenius et honorificentius tenent et possident Testibus [] Ad majorem autem hujus concessionis et confirmationis nostre securitatem presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Datum apud Lawder die Veneris proxima ante festum sancte Margarete virginis Anno gracie MCC octogesimo primo