Charter Document - 07300148
| Charter Number: | 07300148 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1170 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus sancte matris [] Robertus de Boneire burgensis de Rogesburgh salutem Noverit universitas vestra me consensu et assensu uxoris mee et heredis mei dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie de Driburgh et canonicis ibidem Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam medietatem illius terre que fuit Edolphi molendinarij in Senedegate tenendam inperpetuum et habendam ita libere et quiete ab omni servicio et consuetudine et seculari exactione sicut aliqua elemosina viris religiosis liberius quietius et honorificentius ab aliquo dari potest et confirmari Reddendo de predicta terra annuatim monialibus de Redesdale quinque denarios medietatem scilicet ad Pascham et medietatem ad festum sancti Michaelis et sciendum est quod ego et heredes mei ipsam terram prefatis canonicis contra omnes homines defendemus et warantizabimus Ut autem hec libera donacio mea inperpetuum rata permaneat et inconcussa presenti scripto sigillum meum apponere curavi et illud testimonio bonorum hominum corroborare decrevi quorum nomina subscribere feci Testibus []
