Charter Document - 07300121

Charter Document - 07300121


Charter Number: 07300121
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182 - 1232
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Patricius comes de Dunbar omnibus Christi [] salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu dedisse concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et beate Marie de Driburg et abbati et conventui ibidem Deo servientibus unum toftum in burgo meo de Dunbar scilicet quod fuit Hugonis quondam capellani domini patris mei cum domo et duabus acris terre et dimidia quas dominus Hugo tenuit in villa et territorio de Dunbar Tenenda sibi et habenda de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam pro animabus patris et matris mee et pro salute anime mee et uxoris mee et liberorum meorum et successorum meorum Quare volo ut prefati abbas et conventus teneant et habeant supradictam elemosinam inperpetuum ita libere quiete plenaria et honorifice sine omni servicio consuetudine et seculari exactione sicut aliqui viri religiosi in tota terra mea vel in toto regno Scotie quamlibet elemosinam liberius quietius plenius et honorificentius tenent et possident Ut autem hec mea donatio perpetuum firmitatis robur optineat eam presenti scripto et sigilli mei appositione roboravi Testibus []