Charter Document - 07300116

Charter Document - 07300116


Charter Number: 07300116
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182 - 1232
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Comes Patricius de Dunbar universis sancte matris [] salutem Notum fit presentibus et futuris me dedisse et concessisse in et hac carta mea confirmasse Deo et sancte Marie de Driburgh et canonicis ibidem Deo servientibus terram que dicitur Elwinesley et ita sursum sicut haya wadit usque ad Duneden et sicut sursum usque ad Risebrigge et inde per Malcomes rode usque ad Strikerden et per Strikerden usque ad Ledre et preterea dedi eis duas bovatas terre in Ercildon cum tofto et crofto qui est juxta viam que ascendit ad crucem ex occidentali parte ville cum communi pastura ad centum oves et duodecim boves et duodecim porcos et duos equos et cum omnibus aysiamentis que pertinent ad tantum terre Hec omnia que predicte sunt dedi eis pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum in perpetuam elemosinam et ita liberam et quietam ab omni seculari exactione et consuetudine sicut aliqua elemosina liberius et quietius tenetur et possidetur Testibus []