Charter Document - 07300113
| Charter Number: | 07300113 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1150 - 1164 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
In nomine sancte Trinitatis hec est conventio inter monachos de Mylros et canonicos de Driburgh Constitutum est ut ubicumque monachi Melrosenses habuerint potestatem aut communiam in pascuis vel terris canonici de Driburgh sine illorum consensu ibi nihil accipiant vel adquirant quam caritatem monachi Melrosenses erga eosdem canonicos reservabunt Hec insuper mete inter utrosque constitute sunt ut ex occidentali parte Twede et Ledre canonici de Driburgh infra metas inter utrumque ordinem constitutas nichil omnino sive in terris sive in pascuis quomodo accipiant a parte vero orientali eorundem fluminum monachi Merossenses ergo eos eandem legem conservabunt porro a parte australi grangie canonicorum eorundem scilicet Caddesley meta erit via illa que est ex australi parte Glouden sicut ipsa via tendit ad Ledre et ex altera parte ad viam que ducit Lauder monachi de Melross habebunt ex australi parte canonici vero de Driburgh ex aquilonali a parte itidem occidentali predicte grangie meta erit via illa que ducit ad Lauder usque ad silvam que dividit planitiem que dicitur Cumbesley ab alia quadam planitie que planicies fratribus de Driburgh Cumbesley vero cum silva fratribus cedet de Melross Porro a parte orientali prefate vie usque ad premissam planiciem habebunt canonici de Driburgh a parte vero occidentali monachi de Melross Item et a silva illa que dividit premissas planicies sicut eadem silva tendit versus metas de Wedell a parte aquilonali habebunt canonici de Driburg et a parte vero australi monachi de Melross Ista denique conventio metarumque divisio inter divisio inter utramque domum ex utriusque capituli consensu et assensu propter pacis caritatisque custodiam constituta est presente et testificante domino Herberto Glasguensi episcopo []
