Charter Document - 07300099

Charter Document - 07300099


Charter Number: 07300099
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1192 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Noverint tam posteri quam presentes quod facta fuit hec conventio anno quarto post primam coronationem Ricardi regis Anglie in cathedra sancti Petri apostoli in capitulo generali ordinis Premonstratensis apud Newhus celebrato coram Willelmo abbate de Leskijs et Roberto abbate de Newhus et universis alijs abbatibus fere totius Anglie ejusdem ordinis inter conventum et abbatem de Laycester et abbatem et conventum de Driburgh super loquela que vertebatur inter ipsos de redditu decem solidorum quos abbas de Laycester clamavit adversus abbatem de Driburgh ex dono Ricardi de Morevilla pro dimidia carucata terre in Langelaw quam canonici de Driburgh tenent videlicet quod predicti abbas et conventus de Laycester quietam clamaverunt terram illam prefatis abbati et conventui de Driburgh pro redditu quinque solidorum quos eis assignaverunt de redditu suo apud Northhamtoun quos canonici de sancto Jacobo de Northhamtoun canonicis de Laycester annuatim ad purificationem beate Marie inperpetuum persolvent de redditu xxii solidorum quos canonici de Driburgh pro ecclesia de Bosiete persolvere tenentur Ita quidem quod canonici de Laycester nihil amplius quam quinque solidos a canonicis de Driburgh de cetero nunquam poterint exigere Ut igitur hec conventio inperpetuum perseveret firma et inconcussa utriusque conventus scilicet de Laycester et de Driburgh et abbatum de Liskijs et de Newhus sigillorum appositione corroboratur Testibus []