Charter Document - 07300091
| Charter Number: | 07300091 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1200 - 1243 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod hec est convencio facta inter abbatem et conventum de Driburgh ex una parte et priorem et conventum sancti Andree de Norththamtoun ex altera scilicet quod predicti prior et conventus sancti Andree concesserunt et dimiserunt prefatis abbati et conventui de Driburgh totam terram suam cum omnibus pertinentijs suis quam habent de dono domine Helene de Morvilla in villa de Lawder tenendam et habendam inperpetuum libere quiete plenaria et honorifice per omnia sicut in carta ejusdem Helene dictis priori et monachis collata continetur Reddendo inde annuatim dictis priori et monachis duas marcas argenti ad festum purificationis beate Virginis de domo sancti Jacobi juxta Norththamtoun scilicet de duabus marcis et dimidia quas abbas et conventus ejusdem domus abbati et conventui de Driburgh pro ecclesia de Bosgetta annuatim solvere solebant Et sciendum quod predicti abbas et conventus de Driburgh assignaverunt prenominatis priori et monachis dictas duas marcas argenti et dimidiam annuatim percipiendas de prefatis abbate et conventu sancti Jacobi ad festum purificationis beate Virginis ita videlicet quod prior et conventus de Norththamton duas marcas ad opus suum proprium pro predicta terra retinebunt et pro predictis abbate et conventu de Driburgh quinque solidos abbati et canonicis de Laycester annuatim per proprium nuncium ad predictum terminum persolvent et residuos viginti denarios prefatis abbati et conventui de Driburgh per certum eorundem abbatis et conventus nuncium mittendos reservabunt si vero contingat quod predictus abbas et conventus de Driburgh prefatam terram cum pertinentijs et aisiamentis pro defectu defencionis predictorum prioris et conventus aliquo tempore amittant liberum erit eis predictas duas marcas et dimidiam de domo sancti Jacobi sine impedimento et contradictione prioris et conventus sancti Andree exigere et recipere sicut antiquitus solebant dum cum nec dolus nec negligentia eorum in aliquo possit deprehendi et si contingat quod predicti abbas et conventus sancti Jacobi a solutione predictarum duarum marcarum et dimidie cessaverint licitum erit predictis priori et conventui de Norththamtoun totam terram eorum predictam de Lauderdale sine contradictione et impedimento abbatis et conventus de Driburgh referire et in pace possidere sicut ante predictam conventionem quietius possidebant dum cum nec dolus nec negligentia eorum in aliquo possit deprehendi Ut autem hec conventio rata et stabilis inperpetuum permaneat utraque pars sigillum capituli sui presenti scripto apposuit Testibus []
