Charter Document - 07300088
| Charter Number: | 07300088 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1221 - 1236 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus miseracione divina ecclesie sancti Andree humilis [minister] omnibus sancte matris [] eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos intuitu divine pietatis concessisse et episcopali auctoritate confirmasse dilectis filijs abbati et conventui de Driburgh totam medietatem portionis quam dominus Andreas de Moravia tenuit in parochia ecclesie de Lauder in perpetuum pacifice possidendam salva tenura Symonis de Nusiaco in tota vita sua qui eam ad presens de dono dictorum canonicorum tenet Eo autem cedente vel discedente dicte medietatem portionis prefatis canonicis concedimus et confirmamus in usus proprios libere et sine contradictione cum omni juris sui integritate perpetuis temporibus plenaria convertendam et sibi habendam sicut in autentico continetur judicum delegatorum instrumento quod penes se habent scilicet medietatem omnimodarum decimarum de Treburne de Pilmor de terra Walteri Hostiarij de terra Martini scilicet Withlaw et de Langelt et de terra Hutredi de Langelt et de Ailinispeth et de terra Samsonis scilicet Todlaw et de Aldinstoun et de Welplaw et Lyalstoun et de Burncastell et si quid de novo infra istarum villarum fines emergat salvis ecclesie de Lauder ceteris obvencionibus tantum Volumus autem ut ille qui pro tempore in dicta ecclesia de Lawder persona fuerit nullam omnino eisdem canonicis super portione ipsos contingente in aliquo molestiam inferat vel gravamen Ut autem hec nostra confirmatio perpetuum robur optineat firmitatis eam presentis pagine testimonio et sigilli nostri appositione duximus roborandam Testibus []
