Charter Document - 07300058
| Charter Number: | 07300058 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1153 - 1164 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Thomas de Londonia omnibus sancte matris ecclesie [] salutem Sciatis quod ego dedi et hac mea carta confirmavi Deo et ecclesie sancte Marie de Lessedewyn pro anima domini mei David regis et pro anima Margarete uxoris mee et pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum toftas quas habui ex australi parte ecclesie et dimidium pomerij juxta ecclesiam quod meum fuit et terram et pratum ex occidentali parte ecclesie usque ad magnam viam que vadit erga Eldoun et ex aquilonali parte ecclesie terram a cimiterio ultra quoddam vetus fossatum sicut eam in principio dedi et assignavi usque in Twedam in liberam et puram et perpetuam elemosinam ita quod persona ecclesie constituet unum altare in honore sancte Margarete virginis in parte australi ejusdem ecclesie atque singulis ebdomadis unam missam pro anima domini mei regis David et pro anima Margarete uxoris mee et pro animabus omnium fidelium defunctorum in eodem cantare faciet Testante et consulente patre nostro domino Henrico episcopo Glasguensi []
