Charter Document - 07300046

Charter Document - 07300046


Charter Number: 07300046
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1173 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus Dei gracia rex Scottorum episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciarijs vicecomitibus prepositis ministris et omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie de Lanark totam parochiam de Nemflare et de Carteland et decimam universam de omnibus averijs et vicarijs meis que in predictis villis posita sunt aut ponentur in liberam et quietam et perpetuam elemosinam Quare volo et firmiter precipio ut omnes homines in predictis villis aut eciam infra divisas predictarum villarum manentes omnes decimas suas tam de vivis quam de mortuis et de omnibus alijs de quibus sancta ecclesia decimas dari exigit prefate ecclesie de Lanark inperpetuum persolvant et eidem in omnibus intendant sicut matrici ecclesie sue intendere debent Testibus []