Charter Document - 07300038
| Charter Number: | 07300038 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Dryburgh |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1242 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document People of Medieval Scotland |
Charter:
David permissione divina ecclesie sancti Andree minister humilis omnibus Cristi fidelibus [] eternam in Domino salutem Cum ex injuncto nobis officio subditorum nostrorum necessitatibus grata impendendo remedia subvenire teneamur eorum tamen utilitatem propensiori studio procurare debemus qui cum religiosi sint que sua sunt in usus pauperum peregrinorum et hospitum sibimet subtrahendo incessanter distribuunt Cum igitur canonici de Driburgh quorum religionem apud Deum et homines notam esse credimus operibus misericordie pauperes peregrinos et hospites passim recipiendo studio diligenti insistant cum eciam mole debitorum tum propter monasterij sui constructionem tum propter alias et varias necessitates deprimantur necessitatibus eorum in hac parte compatientes concessimus eisdem provida deliberatione statuentes ut ad singulas ecclesias eorundem quas in nostra optinent dyoecesi et a predecessoribus nostris eis in proprios usus sunt concesse quas eis eciam episcopali auctoritate confirmavimus unum de canonicis suis nobis et successoribus nostris presentent vicarium qui a nobis et successoribus nostris curam animarum suscipiat ita ut in singulis ecclesijs singuli vicarij resideant unicuique vicario aliquo honesto sacerdote seculari associato cujus auxilio idem vicarius relevetur et solatio recreetur ut sic fructus earundem ecclesiarum in usus conventus cedant ad cujus sustentationem easdem ecclesias predecessores nostri pia devocione concesserunt Ut hec nostra concessio robur perpetue firmitatis optineat presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Testibus [] Datum apud Tyningenhame anno gracie millesimo CCXLIJ decimo Kalendas Maij
