Charter Document - 07300026

Charter Document - 07300026


Charter Number: 07300026
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Dryburgh
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Frater Jacobus domini Pape penitenciarius et capellanus apostolice sedis Legatus suis dilectis in Cristo abbati et canonicis de Dryburgh Premonstratensis ordinis salutem in Domino Justis petentium desiderijs dignum est facilem nos prebere assensum et vota que a racionis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti nobis in Christo vestris justis postulationibus annuentes jus patronatus ecclesie de Golyn quod nobilis vir Willelmus de Wallibus vobis et ecclesie vestre sancti Nicholaij de insula de Elbotle in liberam puram et perpetuam elemosinam concessit sicut illud est vobis et ipsi ecclesie vestre juste collatum et in ejusdem Willelmi literis continetur vobis et per vos eidem ecclesie vestre auctoritate legationis qua fungimur confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum apud Calkeo xvi kalendas Maij