Charter Document - 07283118

Charter Document - 07283118


Charter Number: 07283118
Cartulary Title: Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1204
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Innocencius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis priori Sancte Crucis decano de Tyningham Sancti Andree dioecesis et magistro Laurentio officiali venerabilis fratris nostri episcopi Sancti Andree salutem et apostolicam benedictionem Querelam dilectorum filiorum abbatis et conuentus de Dunfermeling accepimus continentem quod canonici de Cambuskynneth dioecesis Sancti Andree capellam de Dunipas et quasdam decimas de Striueling ad eos de iure spectantes contra iustitiam detinent et reddere contradicunt quia vero nobis non constitit de premissis discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui fuerint euocandi audiatis hinc inde proposita et quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis facientes quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Testes autem qui nominati fuerint si se gracia odio vel timore subtraxerint per eandem censuram cessante appellatione cogatis veritati testimonium perhibere nullis literis veritati et justicie preiudicantibus a sede apostolica impetratis quod si non omnes hiis exequendis poteritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur datum Rome apud Sanctum Petrum sexto kalendas Nouembris pontificatus nostri anno septimo