Charter Document - 07281125
| Charter Number: | 07281125 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1238 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document People of Medieval Scotland |
Charter:
Gregorius episcopus seruus seruorum Dei venerabilibus fratribus Glasguensi et Dunkeldensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem Venerabilis frater noster Dunblanensis episcopus in nostra proposuit presencia sencia constitutus quod cum olim ecclesia Dunblanensis per centum annos et amplius vacauisset fere omnia bona eius fuerant a personis secularibus occupata et licet processu temporis fuissent in ea plures episcopi instituti per simplicitatem tantum et incuriam eorundem non solum reuocata non fuerunt taliter occupata verum eciam reliquie que occupantium manus effugerant alienate sunt fere penitus et consumpte propter quod nullus ydoneus induci potuit ad onus huiusmodi assumendum per decem pene annos eadem interim pastoris solacio destituta Cumque nos postmodum intellecto miserabili statu eius venerabilibus fratribus nostris Sancti Andree et Brechinensi episcopis ac tibi super Dunkeldensi prouisione ipsius duximus committendum tu et idem episcopi sperantes dictam ecclesiam per jamdictum episcopum posse de lacu miserie respirare ipsum eidem ecclesie perfecistis quam supradictus episcopus inuenit adeo desolatam quod non reciperet vbi possit caput in cathedrali ecclesia reclinare nullumque collegium erat ibi sed in ecclesia ipsa discooperta quidam capellanus ruralis diuina officia celebrabat ipsius quoque episcopi redditus sunt adeo tenues et exiles quod vix per dimidium annum potest exinde congrue sustentari quod vero instancia nostra cotidiana est omnium ecclesiarum sollicitudo fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus quatenus ad eandem ecclesiam personaliter accedentes si rem inueneritis ita esse quartam partem decimarum omnium ecclesiarum parrochialium Dunblanensis dioecesis faciatis si absque graui scandalo fieri poterit prefato episcopo assignari vt ipse de vestro et proborum virorum consilio reseruata sibi de ipsis pro sustentatione sua congrua portione decano et canonicis quos ibidem institui volumus et mandamus assignet alioquin assignata ipsi episcopo quarta decimarum omnium ecclesiarum eiusdem dioecesis que a personis secularibus detinentur sedem episcopalem ad monasterium sancti Johannis canonicorum regularium predicte dioecesis transferatis eligendi episcopos cum ecclesia vacauerit canonicis ipsis in posterum potestate concessa contradictores si qui fuerint et rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo datum Viterbii tertio idus Iunii pontificatus nostri anno vndecimo
