Charter Document - 07280225
| Charter Number: | 07280225 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1310 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus Dei gratia rex Scottorum vniuersis et singulis ad quorum noticias presentes litere peruenerint salutem Quia pium est et meritorium testimonium perhibere veritati et maxime in casu quo occultatio veritatis preiudicium seu grauamen poterit generare innocenti hine est quod vobis notum facimus per presentes quod nec venerabilis pater abbas monasterii de Cambuskynneth fecit vel ordinauit reuerendum in Christo patrem episcopum Dunkeldensem causa ali quali coram nobis trahi in judicium nec tractus fuit idem dominus episcopus coram nobis causa sui judicialiter nec vndecimo die mensis Februarii vltimo elapso quando ambe partes episcopus Dunkeldensis et abbas de Cambuskynneth coram nobis accesserunt in vestiario fratrum predicatorum de Perth eorum causa vel occasione judicialiter sedebamus et hoc omnibus quorum interest vel interesse poterit notum facimus per presentes Datum sub sigillo nostro secreto apud Dundonnald vigesimo octauo die mensis Marcii anno regni nostri quinto
