Charter Document - 07280194
| Charter Number: | 07280194 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1165 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Malcolmus rex Scottorum episcopis abbatibus comitibus iusticiis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus aliis probis hominibus totius terre sue Francis et Anglis Scottis et Galwediensibus salutem Sciant clerici et laici presentes et futuri me pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum in liberam et perpetuam elemosinam concessisse et dedisse et hac mea carta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Striueling et abbati et canonicis ibidem Deo famulantibus quinquaginta solidos de cano meo de Perth singulis annis habendos similiter redditum illum quem canonici de Edeneburgh de cano de Perth annuatim de me habere solebant ita quod per illos quinquaginta solidos remanebit michi quietum illud canum vnius nauis quod predicti canonici de Striueling annuatim apud Perth de me soliti sunt habere volo itaque et precipio vt predicti abbas et canonici de Striueling illos quinquaginta solidos habeant ita libere et quiete et ita honorifice et de me et heredibus meis in perpetuam elemosinam teneant sicut ipsi ceteras elemosinas suas liberius et quietius tenent Testibus Adam comitissa comite Dunecano Nicholao cancellario Roberto priore de [Restenet] Willelmo de Veteriponte Roberto capellano apud Perth
