Charter Document - 07280175
| Charter Number: | 07280175 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1165 - 1171 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus rex Scottorum omnibus probis hominibus totius terre sue salutem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Striueling et canonicis ibidem Deo seruientibus vnum plenum toftum in burgo de Karell quod A[da] Comitissa mater mea eis dedit cum dimedia carrucata terre in Petcorthun cum communi pastura Tenendam ita libere et quiete in liberam et perpetuam elemosinam sicut carta A[de] Comitisse matris mee testatur et confirmat testibus [Engelramo] episcopo Glasgw Nicolao cancellario Matheo archidiacono Sancti Andree Waltero filio Alani dapifero Alexandro de Sancto Martino Gilberto filio Richardi apud castellum puellarum
