Charter Document - 07280104
| Charter Number: | 07280104 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1194 - 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Malcolmus filius Malcolmi filii Rogeri consilio et assensu parentum et amicorum meorum pro salute anime mee et antecessorum meorum concessi atque hac presenti mea carta confirmaui donationem quam auus meus Rogerus et pater meus Malcolmus fecerunt Deo et ecclesie Sancte Marie de Cambuskynneth et canonicis ibidem Deo seruientibus scilicet totam terram penes occidentalem partem adiacentem magne vie quadrigarum abbatis que tendit vsque ad prata burgensium et ita vsque ad aquam de Forth et sic contra aquam de Forth descendentem vsque in quendam riuum qui vocatur Fuleche descendentem in Forth et sic contra cursum de Fuleche vsque in quendam paruum sicum ab oriente descendentem in Fuleche et tunc penes orientem vsque ad quamdam petram deinde vero penes australem plagam vsque ad alteram petram et deinceps penes orientem vsque ad terciam petram et ita in prenominatam magnam viam quadrigarum abbatis Tenendam et possidendam in puram et perpetuam elemosinam adeo libere et honorifice ab omni exactione sicut aliqua elemosina in toto regno Scotie liberius et quietius tenetur vel possidetur huius itaque perambulatio terre et sasina facta fuit coram domino Henrico archidiacono Dunkeldensi et Henrico de Lambertoune constabulario de Striueling et coram multis burgensibus de Striueling sine fraude et malo ingenio Vt ergo huius elemosine iam dicte donatio rata sit et stabilis et nullatenus possit infringi per me vel per aliquem heredum meorum illam confirmaui meo iureiurando et fide mea quam dedi in manu domini abbatis de Cambuskynneth qui michi sui gracia consilio et assensu conuentus domus perpetuam concessit fraternitatem quoniam vero sigillum proprium non habui cartam istam munimine sigilli domini Alexandri filii Willelmi filii Thoraldi et munimine sigilli domini Willelmi Rede de Camera roboraui hiis testibus magistro Henrico archidiacono Dunkeldensi magistro Roberto magistro Alexandro de Sterling Alexandro vicecomite de Striueling Willelmo de Camera Henrico de Lambertoune Willelmo preposito Roberto Cambroun Adam filio Regneri Willelmo filio Jacobi Johanne fratre suo Waltero fratre prepositi Andree filio prepositi Hugone et Ricardo et Willelmum de Warwyc W de Collyne Baldiueno clerico et multis aliis
