Charter Document - 07280085

Charter Document - 07280085


Charter Number: 07280085
Cartulary Title: Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus has literas visuris vel audituris G[amelinus] miseratione diuina episcopus Sancti Andree salutem in Domino sempiternam Sciatis quod cum diligenter inquiri fecerimus per Robertum decanum nostrum de Linlitqw in capitulo nostro eiusdem decanatus vtrum ecclesia de Donypais esset matrix ecclesia per se an capella ecclesie de Kirketoun et facta diligenti inquisitione per ipsum decanum super predictis inuenimus ipsam ecclesiam de Donypais capellam esse ecclesie parochialis de Kirketoune et non matricem ecclesiam inuenimus similiter quod dicta capella nunquam consueuit reddere nobis aut predecessoribus nostris episcopis Sancti Andree procurationem integram seu particularem In cuius rei testimonium sigillum nostrum apponi fecimus huic scripto Datum apud Incheomath octauo idus Aprilis anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo