Charter Document - 07280072
| Charter Number: | 07280072 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1196 - 1203 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Dei gracia Rex Scottorum omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Cambuskynneth et canonicis ibidem Deo seruientibus donationem illam quam Seherus de Quinci eis fecit de tota terra sua de Duglyn tenendam in liberam et puram et perpetuam elemosinam per rectas diuisas predicte terre et cum omnibus aliis ad eandem terram iuste pertinentibus ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut carta predicti Seheri iuste testatur saluo toto forinseco seruicio meo quod ad dictam terram illam pertinet Testibus Comite Patricio iusticiario Willelmo capellano meo Ricardo de Prebenda clerico meo Philippo marescallo meo Dauid marescallo meo Alexandro filio Thore Rogero de Wiltun Herberto de Camera apud Edinburgh septimo die Julii
