Charter Document - 07280053

Charter Document - 07280053


Charter Number: 07280053
Cartulary Title: Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1249
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Alexander Dei gracia Rex Scottorum omnibus probis hominibus totius terre sue salutem Noueritis nos inspexisse confirmationem inclite recordationis Domini Regis Willelmi patris nostri concessam Canonicis de Cambuskynneth in hec verba [] Et quia venerabilis pater Clemens episcopus Dunblanensis dictam confirmationem quoad redditum dictorum viginti cudrinis casei de reditu de Striueling in nostra presentia cancellauit eo quod per nos et per cartam nostram fuerit eisdem canonicis super hoc alibi satisfactum ne dicta cancellatio eisdem canonicis noceat in posterum ad eorum instanciam huic dicte confirmacionis transcripto sigillum nostrum apponi fecimus Testibus venerabili patre Clemente episcopo Dunblanensi Alexandro Cumyn comite de Buchane Willelmo comite de Marr Johanne de Striueling Thoma de Lasdeles et Bernardo de Dippelere apud Striueling duodecimo die Februarii anno Domini regis trigesimo quinto