Charter Document - 07280048
| Charter Number: | 07280048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1216 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Innocencius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis canonicis de Cambuskynneth salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis vt id per sollicitudinem officii nostri ad debitum producatur effectum ea propter dilecti in Domino filii vestris justis precibus grato concurrentes assensu annuum redditum centum solidorum in ecclesia de Blare pia vobis liberalitate collatum sicut eum iuste et canonice obtinetis auctoritate vobis apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus nulli ergo hominum omnino liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se nouerit incursurum Datum apud Vrbem Veterem nono Maii pontificatus nostri anno nono decimo
