Charter Document - 07280030

Charter Document - 07280030


Charter Number: 07280030
Cartulary Title: Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1307
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Clemens episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii de Cambuskynneth ordinis Sancti Augustini Sancti andree dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod nonnulli clerici et ecclesiastice persone tam religiosi quam seculares et laici asserentes se in vos aliquid questionis habere aliquando canonicos interdum vero conuersos et nonnulla animalia et alia bona monasterii vestri pretextu cujusdam praue consuetudinis temeritate propria capere vadi are ac tamdiu detinere presumunt donec sit eis de huiusmodi questionibus juxta ipsorum beneplacitum satisfactum quamquam jurisdictionem in vos non habeant ordinariam vel etiam delegatam cum itaque iudicialis vigor ideo sit in medio constitutus vt nemo sibi audeat sumere vltionem et ad hoc id tanquam nullo jure subnixum non sit aliquatenus tolerandum nos volentes in hac parte paci et quieti vestre consulere et predictis maliciis obuiare auctoritate presencium districtius inhibemus ne quis occasione predicte consuetudinis vobis memoratas inferre molestias et bona monasterii predicti absque juris ordine capere vadi are seu quomodo libet detinere presumat Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Pictauie quinto decimo Kalendas Februarii pontificatus nostri anno tertio