Charter Document - 07280029
| Charter Number: | 07280029 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1307 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Clemens episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii de Cambuskynneth ordinis Sancti Augustini Sancti andree dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis vt id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum ea propter dilecti in Domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presenciarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante Domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus specialiter autem terras possessiones domos prata pascua nemora piscarias grangias et alia bona vestra sicut ea omnia iuste et pacifice possidetis vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Pictauie nonis Januarii pontificatus nostri anno tertio
