Charter Document - 07280013

Charter Document - 07280013


Charter Number: 07280013
Cartulary Title: Registrum Monasterii Sancte Marie de Cambuskenneth, A.D. 1147-1535
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Richardus Dei gracia episcopus Dunkeldensis eternam in Domino salutem Nouerit uniuersitas vestra nos virorum religiosorum abbatis et conuentus de Cambuskynneth paupertati compacientes de communi consensu decani et capituli nostri Dunkeldensis concessisse eisdem caritatis intuitu vt in ecclesia sua de Alueth propter eius tenuitatem possint libere deseruire sine compulsione vicarii faciendi per ydoneum capellanum nobis et successoribus nostris pro tempore inperpetuum presentandum saluis nobis et successoribus nostris episcopalibus sicut dicta ecclesia antiquitus facere consueuit Vt autem ista concessio nostra perpetue firmitatis robur obtineat sigillum nostrum vnacum sigillo capituli nostri Dunkeldensis presenti scripto fecimus apponi Datum apud Dunkeld die Veneris proximo post festum Omnium Sanctorum anno gracie millesimo ducentesimo sexagesimo teste capitulo