Charter Document - 07270001

Charter Document - 07270001


Charter Number: 07270001
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Brechinensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus has literas visuris vel audituris Randulfus de Strathphetham eternam in Domino salute Nouerit uniuersitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse pro anima mea et animabus omnium antecessorum meorum totum ius quod habui in terra Brectulach nominatur Deo et Sancto Tarranano et episcopatui de Brechin Tenendum et habendum in puram et perpetuam elemosinam de me et heredibus meis adeo libere et quiete plenaria et honorifice sicut aliquod aliud territorium in regno Scotie liberius quiecius plenarium et honorificentius tenetur aut possidetur Ut autem hec mea donacio et concessio futuris temporibus robur optineat inconcussum presens scriptum sigilli mei [appensione] roboraui Testibus Domno Gilbertus Abbatie de Abbrothoc Magistro Omer archidiaconorum Abberdonie Waltero filio Sibaldi Hug Cambrun vicecomite de Forfar Robertus Senescaldus vicecomite de Merne Alexandro de Blare Magistro Henrico de Noreham Henrico persona de Glenbuin Beolin judice Keraldo judice Lorne Theine de Ures et multis aliis