Charter Document - 07250071
| Charter Number: | 07250071 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Balmorinach |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1234 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Dei gracia Rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciant presentes et futuri quod cum presentes essemus apud Balmurinach ad exequias et humacionem domine Ermengardis Regine matris nostre ibidem promisimus et manu cepimus quod abbatem et conventum de Balmurinach erga abbatem et conventum de Abirbroth acquietat remus de quadraginta marcis quas annuatim eis solvebant pro firma ecclesie de Barry Nos vero dictam permissionem adimplentes prefatis abbati et monachis de Abirbroth pro quieta clamacione dictarum quadraginta marcarum quam fecerunt monachis de Balmurinach dedimus et concessimus et hac carta nostra confirmavimus terras subscriptas scilicet Desuen que est due davach Carrinthgyn una davach Hathkery et Tulicarry que sunt una davach Brekkereth que est dimidia davach Talielt que est quarta pars unius davach Tenendas eis in perpetuum in liberam elemosinam per rectas divisas suas et cum omnibus pertinenciis suis in terris et aquis in pratis et pascuis in moris et mariscis in stagnis et molendinis cum socco et sacca cum surca et soffa cum toll et them et infangandthef et cum omnibus aliis libertatibus ad predictas terras juste pertinentibus libere quiete plenaria et honorifice Faciendo forinsecum in exercitu quod pertinet ad predictas terras De communi autem auxilio pertinente ad predictas terras eos inperpetuum quietos clamavimus Concessimus eciam eis ut dictas terras habeant in liberum forestum Quare firmiter prohibemus ne quis in dictis terris secet aut venetur sine eorum licencia super nostram plenarium foris facturam decem librarum Testibus Willelmo episcopo Glasguensi cancellario Roberto comite de Strathern Waltero filio Alani senescallo justiciario Scocie Rogero de Quency constabulario Scocie Waltero Cumyn comite de Meneteth Alano hostiario comite Athol Henrico de Strivelyn filio comitis Johanne de Haya Apud Sanctum Andream vicesimo quinto die Decembris anno regni domini Regis vicesimo primo
