Charter Document - 07250069
| Charter Number: | 07250069 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Balmorinach |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati Cistercii ejusque coabbatibus et conventibus universis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benediccionem Meritis vestre sacre religionis inducimur ut favoris benigni gracia vos jugiter prosequamur set in hiis precipue que noscuntur ad cultum divini nominis pertinere Cum itaque sicut lecta coram nobis universitatis vestre peticio continebat monachi ordinis vestri ab institucione ipsius soliti sint a prelatis ecclesiarum sine aliqua examinacione ad ordines promoveri Nos devocionis vestre precibus inclinati ut hoc ipsum circa monachos ejusdem ordinis eis duntaxat exceptis in quibus fuerit notorium crimen vel enorme corporis vicium a prelatis eisdem perpetuis temporibus observetur auctoritate presencium duximus statuendum Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitucionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii decimo kalendas Septembris Pontificatus nostri anno decimo
