Charter Document - 07250066

Charter Document - 07250066


Charter Number: 07250066
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Balmorinach
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1272
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Monasterii de Balmurynach Cisterciensis ordinis Sancti Andree dioecesis salutem et apostolicam benediccionem Cum a nobis petitur quod justum est tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo estis divino obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presenciarum racionabiliter possidetis aut in futurum justis modis prestante Domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscepimus Specialiter autem terras domos possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis vobis et per vos vestro monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre proteccionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum apud Urbem veterem tercio nonas Septembris Pontificatus nostri anno primo