Charter Document - 07250063

Charter Document - 07250063


Charter Number: 07250063
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Balmorinach
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1262
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati Cistercii ejusque coabbatibus universis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benediccionem Justis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que racionis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis precibus inclinati auctoritate vobis presencium indulgemus ut in parochiis illis in quibus veteres vobis decime sunt concesse novalium quoque de quibus aliquis hactenus non percepit pro ea porcione qua veteres vos contingunt percipere valeatis Nulli ergo omnino hominum licet hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum apud Urbem veterem pridie kalendas Novembris Pontificatus nostri anno secundo