Charter Document - 07250061
| Charter Number: | 07250061 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Balmorinach |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1246 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Monasterii de Balmurynach Cisterciensis ordinis Sancti Andree dioecesis salutem et apostolicam benediccionem Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consuevit et ne pravorum hominum molestiis agitentur eos tanquam pia mater sue proteccionis munimine confovere Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulacionibus inclinati personas vestras et locum in quo divina vacatis obsequia sub beati Petri et nostra proteccione suscipimus Specialiter autem decimas terras possessiones redditus grangias domos prata pascua et alia bona vestra sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus salva in predictis decimis moderacione concilii generalis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugduni tercio kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno tercio
