Charter Document - 07250060
| Charter Number: | 07250060 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Balmorinach |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati Cisterciensi ejusque coabbatibus et conventibus universis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benediccionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ex parte siquidem vestra fuit prepositum coram nobis quod licet ordini vestro per privilegia sedis apostolice fit indultum ut nullus episcopus seu aliqua alia persona ad synodos vel forenses conventus nisi pro fide vos ire compellat aut in vos vel monasteria seu eciam personas dicti ordinis excommunicacionis suspensionis aut interdicti sentencias promulgare presumat que si promulgate fuerint tanquam contra apostolice sedis indulta perlate decernuntur per eadem privilegia irrite ac inanes nihilominus tamen plerique prelati et judices ordinarii ac alii ecclesiarum rectores eadem privilegia quibus muniti estis evacuare supersticiosis adinvencionibus molientes vos afferunt pro quavis offensa ratione delicti et contractus existere fori sui sicque vocantes vos ad placita capitula et penitenciale forum sicut alios clericos seculares vos super hoc multiplici exaccione fatigant quamquam excessus vestri tam per generale quam eciam cotidiana capitula que fiunt in singulis monasteriis vestri ordinis congrua penitencia puniantur Quare nobis humiliter supplicatis ut presumpcionem talium cohibere paterna sollicitudine curaremus Nos igitur attendentes quod etsi ex suscepti cum regiminis de universis sancte matris ecclesie filiis curam et sollicitudinem gerere teneamur de illis tamen specialius cogitare nos convenit qui postpositis vanitatibus seculi jugum impendunt Domino famulatum ac volentes quieti vestre super premissis paterna in posterum sollicitudine providere ut nullus vos seu monasteriorum vestrorum personas ad synodos vel forenses conventus nisi pro fide duntaxat vel hujusmodi placita seu capitula vel forum penitenciale absque mandato sedis apostolice speciali evocare eciam delicti racione vel contractus presumat maxime cum vos filii abbatis punire excessus quoslibet secundum statuta ordinis vestri parati sitis auctoritate presencium inhibemus decernentes eadem auctoritate sentencias si quas hac occasione per presumpcionem cujuspiam promulgari contigerit irritas et inanes Salvo in omnibus apostolice sedis mandato Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibicionis et constitucionis infringere vel ei usu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perrusii decimo kalendas Septembris Pontificatus nostri anno decimo
