Charter Document - 07250059

Charter Document - 07250059


Charter Number: 07250059
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Balmorinach
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1291
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Nicholaus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii de Balmurynach ordinis Cisterciensis Sancti Andree dioecesis salutem et apostolicam benediccionem Ex parte vestra fuit prepositum coram nobis quod nonnulli clerici et laici afferentes se in vos aliquid questionis habere aliquando monachos interdum vero conversos et nonnunquam animalia et alia bona vestra pretexta cujusdam praue consuetudinis temeritate propria vadiare invadere ac tamdiu detinere presumant donec fit eis de hujusmodi questionibus juxta ipsorum beneplacitum satisfactum quamquam jurisdiccionem quare hoc facere possint in vos non habeant ordinariam vel eciam delegatam Cum itaque judicialis vigor fit ideo in medio constitutus ut nemo audeat sibi sumere ulcionem et ob hoc predicta consuetudo tanquam nullo jure subnixa non fit aliquatenus toleranda Nos paci et quiete vestre in hac parte paterna solicitudine providere volentes auctoritate presencium inhibemus ne quis occasione predicte consuetudinis nobis memoratas inferre molestias ac bona vestra sine juris ordine occupare vadiare invadere seu quo modo libet detinere presumant Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibicionis infringere vel ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum apud Urbem veterem quinto kalendas Junij Pontificatus nostri anno quarto