Charter Document - 07250058

Charter Document - 07250058


Charter Number: 07250058
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Balmorinach
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1243 - 1254
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati Monasterii de Balmurynach et fratribus jam presentibus quam futuris regularem vitam professis Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cujuslibet temeritatis occursus aut eos a preposito revocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulacionibus clementer annuimus et monasterium sancte Dei genetricis et Virginis Marie de Balmurynach Sancti Andree dioeceseos in quo divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institucionem Cisterciensem fratrum a nobis post concilium generale susceptam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium inpresenciarum juste ac canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum largicione Regum vel principum oblacione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimendi vocabulis Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinenciis suis de Cultran de Balmurynach in Fiff de Ballindan de Ballindard de Corby et Fetmureth in Angus de Thorcatloch in Fiff de Petgornoch et Drundole terras cum pertinenciis earundem domos quas habetis in de Karal in Sancti Andree de Forfar de Dunde de Perth et de Rokisburg villis cum pertinenciis earundem et redditus quos habetis in ecclesia de Anegus cum pratis vineis terris nemoribus usuagiis et pascuis in bosco et plano in aquis molendinis in viis et semitis et in omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis Sane novalium vestrorum que propriis manibus vel sumptibus colitis de quibus novalibus aliquis hactenus non percepit sive de ortis virgultis et piscacionibus vestris seu de vestrorum animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas fit sine abbatis sui licencia de eodem loco discedere discedentem vero absque communium literarum vestrarum cancione nullus audeat retinere Quod siquis retinere presumpserit licitum nobis fit in ipsos monachos vel conversos regularem sentenciam promulgare Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari absque consensu tocius capituli vel majoris aut sanioris partis ipsius Si que vero donaciones aut alienaciones aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Ad hec eciam prohibemus ne aliquis monachus sive conversus sub professione vestre domus astrictus sine consensu et licencia abbatis et majoris partis capituli vestri pro aliquo fide jubeat vel ab aliquo pecuniam mutuo recipiat ultra summam capituli vestri providencia constitutam nisi propter manifestam domus vestre utilitatem Quod si facere forte presumpserit non teneatur conventus pro hiis aliquatenus respondere Licitum preterea fit vobis in causis propriis sive civilem sive criminalem contineant questionem fratrum vestrorum testimoniis uti ne per defectum testium jus vestrum in aliquo valeat deperire Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus vel quelibet alia persona ad synodos seu conventus forenses vos ire vel judicio seculari de vestra propria substancia vel possessionibus vestris subjacere compellat nec ad domos vestras causa ordines celebrandi causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi venire presumat nec regularem electionem abbatis vestri impediat aut de instituendo vel removendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat Si vero episcopus in cujus parochia domus vestra fundata est cum humilitate ac devocione qua convenit requisitus substitutum abbatem benedicere et alia que ad officium episcopale pertinent vobis conferre renuerit licitum fit eidem abbati si tamen fecerit proprios novicios benedicere et alia que ad officium suum pertinent exercere et vobis omnia ab alio episcopo percipere que a vestro fuerint indebite denegata Illud adicientes ut in recipiendis professionibus que a benedictis vel benedicendis abbatibus exhibentur ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine ordinis noscitur instituta ut scilicet abbates ipsi episcopo salvo ordine suo perbitere debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum sive pro oleo sancto vel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquid audeat extorquere set hec omnia gratis episcopus dioecesanus impendat alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem graciam et communionem apostolice sedis habentem qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat Quod si sedes dioecesani episcopi forte vacaverit interim omnia sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradiccione possitis sic tamen ut ex hoc in posterum proprio episcopo nullum prejudicium generetur Quia vero interdum proprii episcopi copiam non habetis si quem episcopum Romane sedis ut diximus graciam et communionem habentem et de quo plenam noticiam habeatis per vos transire contigerit ab eo benedicciones vasorum et vestium consecrationes altarium ordinaciones monachorum auctoritate sedis apostolice recipere valeatis Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vel personas inibi constitutas suspensionis excommunicacionis vel interdicti sentenciam promulgaverint sive eciam in mercenarios vestros pro eo quod decimas sicut dictum est non persolvitis sive aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate vobis indulta sunt seu benefactores vestros pro eo quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint vel ad laborandum adjuverint in illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur eandem sentenciam protulerint ipsam tanquam contra apostolice sedis indulta prolatam decrevimus irritandam nec littere ille firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra indulta apostolicorum privilegiorum contigerit impetrari Preterea cum commune interdictum terre fuerit liceat vobis nihilominus in vestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere vel interficere seu violenciam audeat exercere Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus ordini vestro concessas necnon libertates et exempciones secularium exaccionum a Regibus et Principibus vel aliis fidelibus racionabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatis retinere minuere seu quibuslibet vexacionibus fatigare set omnia integra conserventur eorum pro suorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt usibus omnimodis pro futura salva sedis apostolica auctoritate Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens ultra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita nisi reatum suum congrua satisfaccione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subjaceat ulcioni Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen