Charter Document - 07250054
| Charter Number: | 07250054 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Balmorinach |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1317 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Robertus Dei gracia Rex Scottorum justiciariis vicecomitibus prepositis et eorum ballivis ceterisque ministris et fidelibus nostris ad quos presentes littere pervenerint salutem Sciatis quod per inspeccionem cartarum quas religiosi viri abbas et conventus de Balmurynach habent ex infeodatione bone memorie Alexandri Regis Scocie veraciter intelleximus quod dicti religiosi et eorum homines terras suas inhabitantes liberi sunt et esse debent ab auxiliis exercitibus talliagiis toloneis et omnibus exaccionibus consuetudinibus et serviciis secularibus in regno Scocie ita quod nichil horum omnino per totum regnum Scocie possit per nos aut ballivos nostros exigi preter oracionum suffragia devotarum Nos igitur tenorem cartarum dictorum religiosorum approbantes et illesum servare volentes firmiter prohibemus ne quis vestrum super aliquibus oneribus pretaxatis contra ipsorum voluntatem aliquatenus de cetero gravare presumat super nostram plenarium foris facturam In cujus rei testimonium has litteras nostras dictis religiosis perpetuo duraturas fieri fecimus patentes Apud Sconam duodecimo die Junii anno regni nostri duodecimo
